MUSCUS

MUSCUS
MUSCUS
apud Hieronym. ad Iovinian. l. 2. Odoris autem suavitas et diversa thymiamata et amomum et cyphi et oenanthe et Muscus et peregrini muris pellicula: est Graecorum μόσχος, Latine etiam hinc moschus, qui per se odoramentum facit idque fragrantissimum; unde et muscum pro qualibet fragrantia et odoris suavitate, iam Arnobius et Appuleius posuêre: Hunc e peregrini muris pellicula sudari, adeoque hinc dictum esse, idem Hieronym. existimâsse videtur. Atqui, mus non est, sed animal gazellae simile in Regno Pegu et in Regno Ava Indiae ultra Gangem, e cuius sanguine (qui in umbilico eius se vomica coit) muscus extrahitur. Paulus Venetus ita de eo l. 1. c. 62. Invenitur in hac provincia muschum optimum, et quo melius in mundo non invenitur. Est enim animal quoddam pulcherrimum in hac provincia, catti habens magnitudinem et pilos grossos, ut cervus, pedes quoque habens ungulatos et dentes quatuor, duos supra et duos infra, longitudine trium digitorum: iuxta umbilicum vero inter cutem et carnem vesicam habet sanguine plenam et sanguis is est muscum, a quo tam suavissimus exhalat odor. Adde l. 2. c. 34. 37. et 38. Gazelam vocat Iul. Scaliger Exercit. in Cardan. 211. §. 3. 4. 5. 6. Simeon Sethi, Τοῦ μόσχου facit διάφορα εἴδἠ ὧν ὁ κρείττων γένεται εν πόλει τινὶ πολὺ τοῦ Χοράσου ἀνατολίκωτέγᾳ, λέγομενῃ τοῦ Πάτα ἔςτι δὲ την χροίαν ὐπόζανςθον τούτου δὲ ηττον ὁ ἀπὸ τῆς Ι᾿νδίας μετακομιξόμενος. ρέπει δὲ ἐπὶ τὸ μελάντερον καὶ τούτου πάλιν ὐποδεέςτερος ὁ ὑπὸ τῶ Σίνων ἀγόμενος πάντες δ᾿ εν ὀμφαλῷ ἀπογεννὡνται ξώου τινὸς μονοκέρωτος μεγίςτου ὁμοίου δορκάδος, Musci variae sunt species. Optimus nascitur in urbe quadam Tupata dictâ, quae multo magis est Orientalis, quam Chorase. Colore autem est subflavus. Et istô deterior est, qui ex India advehitur, ad nigrum vergens. Quô rursus imbecillior, qui defertur ex Sinis. Omnes autem generantur in umbilico animalis unicornis maximi caprae similis. Uti Tupata est Tubet, urbs et regio notissima (ultra Chorasan) ex qua moschum optimum advehi, magnô consensu scribunt Arabes: unde in ipsam Indiam et Sinas advehitur, quorum muscus cur sit Tibethiensi deterior, docet Masudius Scriptor Arabs, apud Bochartum, his verbis: Muscus Tubetiensis Sinensi praestat duabus de causis: quarum una est, quod capreae Tubetienses pascuntur spicâ odoratâ (nardô) et aliis aromatibus, cum Sinenses capreae herbis pascantur, quae sunt inferiores herbis illis aromaticis, quibus pasci diximus Tubetienses. Altera causa est, quod Tubetienses muscum non solent e folliculis suis educere, sed eum relinquunt super id, quod est. Contra Sinenses eum educunt e folliculis etc. Quod vero Musci capreolum monocerotem facit Sethi, falsum est, cum constanter tradant Arabes, hunc a reliquis capreolis in eo solum differre, quod duos dentes habet exsertos, ut apridentes, quos Plin. sicas appellat. Vide iconem animalis apud Ioann. Baptist. Tavernier Itinerar. Indic. Nomen quod attinet, quare aut unde μόσχος dicatur, non liquet. Alias Pollux Μοσχίων λαγωῶν, meminit, qui acerrimum et odoratissimum vestigiorum habeant odorem, adeo ut canes maxime proritent et incendant: cum paulo ante τῶ Ε᾿λυμαίων quoque mentionem facisset, qui vulpibus minores non sint, a gente, quam inter Hyrcaniam et Bactros collocat. Quô pactô et Μοσχίοι vel Μόσχοι lepores, a gente fuerint appellati. Et sunt
Μόσχοι, populi Armeniae, Matienis vicini, a quibus et Moschici montes. Latini certe muscum vocant, cuius vetustior appellatio est, quam vulgo putatur, cum et Arnobius eius meminerit et Appuleius; ut vett. Glossarum Auctorem omittam, qui et μοῦσχον appellat Graece, quum alias omnibus Graecis μόσχος dicatur. Unde et μόσχατα Aetio thymiamata, quibus additur muscus, et μοσχέλαια et μοσχόμνρα Paulo Aeginetae unguenta, quibus is similiter additur. Sinensibus animal Xe, et odor eius Xehiung appellatur; ut apud quos frequens est, inprimis in provinc.
Suchvena, in montibus urbis Paoningae; nec non in Regno Lu, unde si in vicinum Laos transseratur, instar piscis extra aquam detenti, emoritur. Maxime autem cô nobilitatur Sanyvena civitas, uti diximus, supra in voce Moschus. Vide plura hanc in rem apud Bochart. Hieroz. Parte prior l. 3. c. 26. et Salmas. ad Solin. p. 379. et seqq. ubi de hoc animali fuse.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Muscus — Muscus, 1) Moos. M. arboreus (M. pulmonarius), Lungenmoos. M. capillareus major, ist Polytrichum commune. M. cathartĭcus, ist Lycopodium selago. M. cinerĕus, ist Peltigera canina. M. corsicānus, ist Helminthocortos officinalis. M. cranii (M.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Muscus — Muscus, lat., Moos …   Herders Conversations-Lexikon

  • Muscus, S. — S. Muscus (18. Dec.), ein Martyrer in Afrika, findet sich im Martyrologium von Carthago. S. S. Quinctus. (Afr. chr. II. 375) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Muscus, der — Der Muscus, S. Muskus …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • Muscus — n. (Botany) an order of plants; moss which has leafy gametophytes …   English contemporary dictionary

  • muscus — (L). Moss; musk …   Dictionary of word roots and combining forms

  • Corallinus muscus — Corallinus muscus, s. u. Mooskoralline …   Pierer's Universal-Lexikon

  • musco — I (Del lat. muscus.) ► sustantivo masculino BOTÁNICA Musgo, planta de tallos cortos y apretados. II (Del lat. muscus < persa musk, almizcle.) ► adjetivo De color marrón oscuro. TAMBIÉN amusco * * * musco1 (del lat. «muscus», musgo) m. Musgo.… …   Enciclopedia Universal

  • MUS Peregrinus — apud Hieronym. adv. Iovinianum l. 2. Odoris autem suavitas et diversa thymiamata et muscus peregrini muris pellicula: nonnuliis est moschus seu muscus animal, qui proin legunt, et muscus e peregrini muris pellicula. Videtur enim illis muscum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • МУСКУС — (лат. muscus). Пахучее лечебное вещество, добываемое из мешочков, расположенных на животе кабарги; возбуждающее и противосудорожное средство. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. МУСКУС лат. muscus, араб …   Словарь иностранных слов русского языка

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”